Home Prior Books Index
←Prev   1 Corinthians 11 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

11:1  imitatores mei estote sicut et ego Christi
11:2  laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis
11:3  volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus
11:4  omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum
11:5  omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur
11:6  nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum
11:7  vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est
11:8  non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro
11:9  etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum
11:10  ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos
11:11  verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino
11:12  nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo
11:13  vos ipsi iudicate decet mulierem non velatam orare Deum
11:14  nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi
11:15  mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt
11:16  si quis autem videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei
11:17  hoc autem praecipio non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis
11:18  primum quidem convenientibus vobis in ecclesia audio scissuras esse et ex parte credo
11:19  nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis
11:20  convenientibus ergo vobis in unum iam non est dominicam cenam manducare
11:21  unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est
11:22  numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudo
11:23  ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem
11:24  et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem
11:25  similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem
11:26  quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat
11:27  itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini
11:28  probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat
11:29  qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus
11:30  ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt multi
11:31  quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur
11:32  dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur
11:33  itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem expectate
11:34  si quis esurit domi manducet ut non in iudicium conveniatis cetera autem cum venero disponam